Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil
SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS.
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
[262] devicta genitor quae cepit arisba atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Serv.+A.+9.262
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): Maurus Servius Honoratus. In Vergilii carmina comentarii. Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii carmina commentarii; recensuerunt Georgius Thilo et Hermannus Hagen. Georgius Thilo. Leipzig. B. G. Teubner. 1881. OCLC: 8848556 ISBN: 3487077884, 3487077892, 3487077906
Buy a copy of this text (not necessarily the same edition) from Amazon.com: vol. 1; vol. 2; vol. 3
|