Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil
SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS.
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
[140] effugia et 'fuga' dicimus et 'effugium', sicut 'lana' et 'lanitium', ut si tibi lanitium curae . hinc est 'aequitas' et 'aequum'. sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto usus est. nam hostia quae ad aras adducta est immolanda, si casu effugeret, 'effugia' vocari veteri more solet; in cuius locum quae supposita fuerat, succidanea; si gravida fuerat, forda dicitur; quae sterilis autem est, taurea appellatur: unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat. alii ludos Taureos a Sabinis propter pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur. culpam hanc vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis dixeram. piabunt expiabunt: et tôn mesôn est; nam plerumque et impiare significat. hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per sanguinem diis accepta hostia non est: quod merito ex persona Sinonis inducitur, quia fatetur sacra per suam fugam fuisse violata. et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Serv.+A.+2.140
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): Maurus Servius Honoratus. In Vergilii carmina comentarii. Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii carmina commentarii; recensuerunt Georgius Thilo et Hermannus Hagen. Georgius Thilo. Leipzig. B. G. Teubner. 1881. OCLC: 8848556 ISBN: 3487077884, 3487077892, 3487077906
Buy a copy of this text (not necessarily the same edition) from Amazon.com: vol. 1; vol. 2; vol. 3
|