Classics: Classics collection contents
About the Classics collection
Greek Hist. Overview
Art & Arch. Catalogs
Latin Tools:
Grammar Overview
Dictionaries
Morphology
Word Search
Vocabulary in this document
Other Tools & Lexica
Display text chunked by: life chapter (default) section
Contents: Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum GentiumEx Libro de Latinis Historicis |
Cornelius Nepos, Vitae
Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium: Miltiades
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
VIII. Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam extimescebant. [2] Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. [3] nam in Chersoneso omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. [4] sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
There is one comment on or cross reference to this page.
Cross references from Gonzalez Lodge, Commentary on Plato: Gorgias:
492b
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Nep.+Milt.+8.1
This text is based on the following book(s): Vitae. Cornelius Nepos. Albert Fleckeisen. Leipzig. Teubner. 1886.
This text was converted to electronic form by optical character recognition and has been proofread to a high level of accuracy.
|