English Renaissance:
Renaissance collection contents
About the Renaissance collection
Dictionaries
Contents: ILLUSTRISSIMAE HEROINAE OMNIBUS ET ANIMI ET CORPORIS DOTIBUS ORNATIS SIMAE, MARIAE PENBROKIAE COMITISSAE Honoris tui studiosissimus, C. M.
|
Christopher Marlowe, Dedication to Mary Countess of Pembroke
ILLUSTRISSIMAE HEROINAE OMNIBUS ET
ANIMI ET CORPORIS DOTIBUS ORNATIS
SIMAE, MARIAE PENBROKIAE COMITISSAE
Laurigera stirpe prognata Delia;1 Sydnaei vatis Apollinei genuina2
soror; Alma literatum3 parens, ad cuius immaculates4 amplexus, con-
fugit virtus, barbarici5 et ignorantiae impetu violata, ut olim a Threi-
cio Tyranno Philomela; Poetarum nostri temporis, ingeniorumque
omnium foelicissime pullulantium6, Musa; Dia proles, quae iam rudi
calamo, spiritus infundis elati furoris, quibus ipse misellus, plus
mihi videor praestare posse, quam cruda nostra indoles proferre
solet: Dignare Posthumo huic Amyntae, ut tuo adoptivo filio
patrocinari: Eoque magis quod moribundus pater, illius tutelam
humillime tibi legaverat. Et licet illustre nomen tuum non solum
apud nos, sed exteras etiam nationes, latius propagatum est, quam
aut unquam possit aeruginosa Temporis vetustate aboleri, aut mor-
talium encomus augeri, (quomodo enim quicquam possit esse in-
finito plus?) multorum tamen camaenis, quasi siderum diademate
redimita Ariadne, noli hunc purum Phoebi sacerdotem, stellam
alteram coronae tuae largientem, aspernari: sed animi candore, quem
sator hominum, atque deorum, Iupiter, praenobili familae tuae quasi
haereditarium alligavit, accipe, et tuere. Sic nos, quorum opes tenuis-
simae, littorea sunt Myrtus Veneris, Nymphaeque Peneiae semper
virens coma, prima quaque poematis pagina, Te Musarum dominam,
in auxilium invocabimus: tua denique virtus, quae virtutem ipsam,
ipsam quoque aeternitatem superabit. Honoris tui studiosissimus, C. M.
1 (semicolon): (comma) AG 2 genuina: genuuia AG 3 literatum: literarũ AG 4 immaculates: immaculatos AG 5 barbarici: barbariei AG 6 pullulantium: pullutantium AG
Tufts University provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): OCLC: 702733 ISBN: 0521073235
Buy a copy of this text (not necessarily the same edition) from Amazon.com.
|