Classics: Classics collection contents
About the Classics collection
Greek Hist. Overview
Art & Arch. Catalogs
Greek Tools:
Grammar Overview
Dictionaries
Morphology
Word Search
Latin Tools:
Grammar Overview
Dictionaries
Morphology
Word Search
Vocabulary in this document
Other Tools & Lexica
Display text chunked by: book section (default)
Contents: Book 1Book 2Book 3 |
Aristotle, Economics
Editions and translations: Greek | English
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
You can use the Configure Display tool to see Greek in the Greek alphabet.
[4][162] Patet eciam et actor in oracione Ulixis ad Nausicam, honorare maxime viri et uxoris cum nupciis pudicam societatem. [165] oravit enim deos sibi dare virum et domum et unanimitatem optatam ad virum, non quamcunque sed bonam. nichil enim maius bonum ipsa in hominibus ait esse quam cum concordes vir et uxor in voluntatibus domum regunt. hinc patet rursus quod non laudat unanimitatem adinvicem [170] que circa prava servicia fit, sed eam que animo et prudencia iuste coniuncta est. nam voluntatibus domum regere id significat. et iterum dicens quia cum huiusmodi dilectio sit, multe quidem tristicie inimicis fiunt in ipsis, amicis vero gaudia multa, et maxime audiunt ipsum sicut vera [175] dicentem. nam viro et uxori circa optima concorditer existentibus necesse et utriusque amicos sibi adinvicem concordare, deinde fortes existentes esse terribiles inimicis, suis autem utiles: hiis vero discordantibus different et amici, deinde vero infirmos esse maxime ipsos huiusmodi sentire. [180] in istis autem manifeste precipit actor ea quidem que prava et impudica, invicem inhibere, ea vero que iuxta posse et pudica et iusta sunt, indifferenter sibimet ipsis servire. studentes primo quidem curam parentum habere, vir quidem eorum qui sunt uxoris non minus quam suorum, [185] uxor vero eorum qui sunt viri. deinde filiorum et amicorum et rerum et tocius domus tamquam communis curam habeant, colluctantes adinvicem ut plurium bonorum ad commune uterque causa fiat et melior atque iustior, dimittens quidem superbiam, regens autem recte et habens humilem modum et [190] mansuetum. ut cum ad senectutem venerint, liberati a beneficio multaque cura et concupiscenciarum et voluptatum que interdum fiunt in iuventute, habeant invicem et filiis respondere, uter eorum ad domum plurium bonorum rector factus est, et statim scire aut per fortunam malum aut per virtutem [195] bonum. in quibus qui vicerit maximum meritum a diis consequitur, ut Pindarus ait “dulce enim sibi cor et spes mortalium multiplicem voluntatem gubernat”, secundum autem a filiis feliciter ad senectutem depasci. propter que proprie et communiter decet iuste considerantes ad omnes deos et homines eum qui [200] vitam habet et multum ad suam uxorem et filios et parentes.
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Aristot.+Econ.+3.4
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): Aristotle. Aristotle in 23 Volumes, Vol. 18. Harvard University Press, Cambridge, Mass., London. 1935. OCLC: 37210208 ISBN: 0674993179
Buy a copy of this text (not necessarily the same edition) from Amazon.com.
|