Classics: Classics collection contents
About the Classics collection
Greek Hist. Overview
Art & Arch. Catalogs
Latin Tools: Grammar Overview Dictionaries Morphology Word Search
Vocabulary in this document
Other Tools & Lexica
Display text chunked by: text speech chapter (default)section
Contents:PRO T. ANNIO MILONE ORATIO PRO M. MARCELLO ORATIO PRO Q. LIGARIO ORATIO PRO REGE DEIOTARO AD C. CAESAREM ORATIO Philippicae Orationes in M. Antonium
M. Tullius Cicero, Orationes: Pro Milone, Pro Marcello, Pro Ligario, Pro rege Deiotaro, Philippicae I-XIV (ed. Albert Clark)
Editions and translations: Latin (ed. Albert Clark) | English (ed. C. D. Yonge)
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
I. ante quam de re publica , patres conscripti , dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror , exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae . ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam , manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria . nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus . in quo templo , quantum in me fuit , ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum ; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa , atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui . [2] praeclara tum oratio M. Antoni , egregia etiam voluntas ; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est . atque his principiis reliqua consentiebant . ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat ; ad hunc ordinem res optimas deferebat ; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur ; summa constantia ad ea quae quaesita erant respondebat . [3] num qui exsules restituti ? Vnum aiebat , praeterea neminem . num immunitates datae ? 'nullae ' respondebat . adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio , clarissimo viro , voluit , ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur . multa praetereo eaque praeclara ; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio . dictaturam , quae iam vim regiae potestatis obsederat , funditus ex re publica sustulit ; de qua ne sententias quidem diximus . scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit , quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus .
There are a total of 5 comments on and cross references to this page.
Cross references from A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890) (eds. William Smith, LLD, William Wayte, G. E. Marindin):
v1p634 [DICTA´TOR]
v1p995 [IMMU´NITAS]
v2p628 [SENATUS]
Cross references from Dictionary of Greek and Roman Geography (1854) (ed. William Smith, LLD):
v2p794 [THE FORUM ROMANUM UNDER THE EMPIRE, AND THE IMPERIAL FORA.THE FORUM ROMANUM UNDER THE EMPIRE , AND THE IMPERIAL FORA ., A . Templum Divi TrajaniB. Basilica Ulpia.C. Forum Trajani.D. Forum Augusti.E. Forum Julium.F. Forum Transitorium.G. Templum Pacis.H. Basilica Constantini.I. Tabularium.K. Templum Vespasiani et Titi.L. Templum Concordiae.M. Curia or Senatus.N. Basilica Aemilia seu Paulli.P. Templum Antonini et Faustinae.Q. Aedes Divi JulliR. Aedes Vestae.S. Aedes Castoris.T. Basilica Julia.U. Graecostasis.V. Templum Saturni.a. Columna Trajani.b. Equus Trajani.c. Equus Caesaris.d. Carcer Mamertinus.e. Arcus Severi.f. Templum Jani.g. Aedes Penatium.h. Columna Phocae.i. Equus Domitiani.k. Rostra Julia.l. Fornix Fabii.m. Schola Xantha.n n. Clivus Capitolinus.]
leucopetra [Leukopetra]
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Cic.+Phil.+1.1
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit breviqve adnotatione critica instrvxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxford. e Typographeo Clarendoniano. 1918. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis. OCLC: 26994431