Classics: Classics collection contents
About the Classics collection
Greek Hist. Overview
Art & Arch. Catalogs
Latin Tools:
Grammar Overview
Dictionaries
Morphology
Word Search
Vocabulary in this document
Other Tools & Lexica
Display text chunked by: text chapter (default) section
Contents: ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGITORATIO CVM POPVLO GRATIAS EGITDE DOMO SVA AD PONTIFICES ORATIOORATIO DE HARVSPICVM RESPONSO IN P. CLODIVM IN SENATV HABITAPRO P. SESTIO ORATIOIN P. VATINIVM TESTEM INTERROGATIODE PROVINCIIS CONSVLARIBVS IN SENATV ORATIOPRO L. CORNELIO BALBO ORATIO |
M. Tullius Cicero, Orationes: Cum Senatui gratias egit, Cum populo gratias egit, De domo sua, De haruspicum responso, Pro Sestio, In Vatinium, De provinciis consularibus, Pro Balbo (ed. Albert Clark)
Editions and translations: Latin (ed. Albert Clark) | English (ed. C. D. Yonge)
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
I. Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo religiones, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. [2] vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. [3] sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Cic.+Dom.+1
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark. Albert Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1909. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis. OCLC: 26994431
|