Classics: Classics collection contents
About the Classics collection
Greek Hist. Overview
Art & Arch. Catalogs
Latin Tools:
Grammar Overview
Dictionaries
Morphology
Word Search
Vocabulary in this document
Other Tools & Lexica
Display text chunked by: text chapter (default) section
Contents: PRO M. TVLLIO ORATIOPRO M. FONTEIO ORATIOPRO P. SVLLA ORATIOPRO ARCHIA POETA ORATIOPRO CN. PLANCIO ORATIOPRO M. SCAVRO ORATIO |
M. Tullius Cicero, Orationes: Pro Tullio, Pro Fonteio, Pro Sulla, Pro Archia, Pro Plancio, Pro Scauro (ed. Albert Clark)
Editions and translations: Latin (ed. Albert Clark) | English (ed. C. D. Yonge)
Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position.
I. A a sra, ratores, turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin . . . Roughly six lines of eighty characters are missing.
borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. [2] itaque tum vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in tes . . . Seven lines are missing
quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.
[3] Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . . Seven lines are missing
minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului. Six lines are missing.
There is one comment on or cross reference to this page.
Cross references from Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges (eds. J. B. Greenough, G. L. Kittredge, A. A. Howard, Benj. L. D'Ooge):
2, 367 [Indirect Object with Special Verbs]
Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Cic.+Tul.+1
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This text is based on the following book(s): M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark. Albert Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1909. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis. OCLC: 26994431
|